monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 118
{XXXVII} totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa linea alba media praecingitur et monogrammos vocatur; quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magicam hic quoque coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt. - Est et onychi iuncta quae iasponyx vocatur, et nubem complexa the nives imitata et stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis thoracatam.